라틴어 문장 검색

primum verbum in diligenti scientia; et non impedias musicam.
술자리에서 연주되는 음악은 금장식에 박힌 홍옥 인장과 같다. (불가타 성경, 집회서, 32장5)
An non in manu eius impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?
원수들이 그를 사방에서 에워싸 좁혀 올 때 그는 지극히 높으시고 전능하신 분께 호소하였고 위대하신 주님께서는 그의 호소를 들으시어 엄청나게 세찬 우박을 보내셨다. (불가타 성경, 집회서, 46장5)
Et praecepit Ieremias Baruch dicens: " Ego impeditus sum nec valeo ingredi domum Domini.
예레미야가 바룩에게 이렇게 지시하였다. “나는 묶여 있는 몸이어서 주님의 집에 들어갈 수 없다. (불가타 성경, 예레미야서, 36장5)
Haec dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israel; violentiam et rapinas omittite et iudicium et iustitiam facite; auferte exactiones vestras a populo meo, ait Dominus Deus.
‘주 하느님이 이렇게 말한다. 이스라엘의 제후들아, 그만 하여라. 폭력과 억압을 치워 버리고, 공정과 정의를 실천하여라. 내 백성을 수탈하는 일을 멈추어라. 주 하느님의 말이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 45장9)
Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere.
불행하여라, 너희 위선자 율법 학자들과 바리사이들아! 너희가 박하와 시라와 소회향은 십일조를 내면서, 의로움과 자비와 신의처럼 율법에서 더 중요한 것들은 무시하기 때문이다. 그러한 십일조도 무시해서는 안 되지만, 바로 이러한 것들을 실행해야만 했다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 23장23)
Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit facere et illa non omittere.
불행하여라, 너희 바리사이들아! 너희가 박하와 운향과 모든 채소는 십일조를 내면서, 의로움과 하느님 사랑은 아랑곳하지 않기 때문이다. 그러한 십일조도 소홀히 해서는 안 되지만, 바로 이러한 것들을 실천해야 한다. (불가타 성경, 루카 복음서, 11장42)
Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos;
그래서 내가 여러분에게 가려 했지만 여러 번이나 좌절되고 말았습니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 15장22)
Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire?
여러분은 잘 달리고 있었습니다. 그런데 누가 여러분을 가로막아 진리를 따르지 못하게 하였습니까? (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 5장7)
Propter quod voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus et semel et iterum; et impedivit nos Satanas.
사실 우리는 여러분에게 가려고 하였습니다. 나 바오로가 여러 차례 가려고 하였습니다. 그러나 사탄이 우리를 가로막았습니다. (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 첫째 서간, 2장18)
Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impertientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae, uti ne impediantur orationes vestrae.
마찬가지로 남편들도 자기보다 연약한 여성인 아내를 존중하면서, 이해심을 가지고 함께 살아가야 합니다. 아내도 생명의 은총을 함께 상속받을 사람이기 때문입니다. 그렇게 해야 여러분의 기도가 가로막히지 않습니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 3장7)
te nolui impeditum impedire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 6:4)
Ut autem hoc philosophici studii nunc omittam impedimentum, ipsum consule honeste conversationis statum.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 2:1)
Non multum refert utrum omittas philosophiam an intermittas;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:5)
" Quid etiam impedit, cum omnis Ecclesia in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti pariter consecretur, nec sit eorum in aliquo possessio diversa, quod domus Domini non ita Patri vel Spiritui sancto ascribatur, sicut Filio?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 8:4)
Nunc autem ita me Sathanas impedivit, ut ubi quiescere possim aut etiam vivere non inveniam, /f.17va/ sed vagus et profugus, ad instar maledicti Caym ubique circumferar;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION